martes, 20 de septiembre de 2011


Oraciones de relativo

1.- A lacu Lemanno qui in flumen Rhodanum fluit, ad montem Iuram qui fines      Sequanorum ab Helvetiis dividit, murum fossamque perducit(César).
2.- Itaque Titum Labienum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit(César).
3.- Romulus centum ex senioribuss legit, quos senadores nominavit propter senectutem(Eutropio).
4.- Belgae proximi sunt Germanis qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt(César).
5.- Tum M. Tullius consul orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptum edidit(Salustio).
6.- Duae sunt igitur res quae permulceant aures: sonus et numerus(Cicerón).
7.- Mortalis nemo est quem non attingat dolor(Publio Siro).
8.- Bis miser est ille qui ante felix fuit.
9.- Navis quae in flumine magna est, in mari parvula est
10.- Civitas popularis est illa in qua omnia in populo sunt.
11.- Ille dolet vere , qui sine teste dolet.
12.-Nullus dolor est, quem non longinquitas  temporis minuat  ac molliat.
13.- Solidissima corporis pars est ea quam frequens usus agitavit.
14.- Multos timere debet, quem multi timent.
15.- Non qui parum habet, sed qui plus cupit quam habet, pauper est.
16.-Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum quod Athenienses illi deae       sacraverunt.
17.- Diligens agricola serit arbores quarum fructus ipse numquam aspiciet.18.- Beati sunt ii qui sua sorte contenti sunt
18.- Vergilius poeta carmen insignis pulchritudinis scripsit, quo Aeneae fortuna narratur
19.- Caesaris testamentum aprtum est, in quo C Octavium, nepotem sororis suae Iuliae, adoptabat.


Ejercicios con voz pasiva

1.- Deae Minervae magna templa aedificata sunt.
2.- Ludi Olympici a Graecis instituti sunt.
3.- Carmina poetarum a pueris lecta erant.
4.- Multae litterae familiaribus a Cicero scribuntur.
5.- Multi dei et multae deae a populo romano colebantur.
6.- Pons tempestate interruptus erat, sed a militibus refectus fuit.
7.- Alpes ab Hannibale cum elephantibus transeuntur.
8.- Tria bella cun Carthaginiensibus a Romanis gesta sunt.
9.- Bellum in Numidia contra Iugurtham a Romano exercitu geritur.
10.- Hasdrubal ab Scipionibus in Hispania vincitur.
11.- Flumen ab incolis Tiberis apellabatur.
12.- Hadrianus eruditus a Romanis habebatur.
13.- Antiquis temporibus multa templa aedificabantur.
14.- Nova dignitas dictatura appellatur.
15.- Senes a iuventute honorentur.
16.- Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, et vomer aduncus humo teritur
17.- Dianae simulacrum colebatur a civibus, ab omnibus advenis visebatur.
18.- Nostri milites a duce et a fortuna deserebantur.
19.- Dum Romae consulitur, Saguntum expugnatur.
20.- Docendo discitur.
21.- Corpora militum mortuorum magno honore a comitibus sepeliuntur
22.- Amicus certus in re incerta cernitur
23.- Moenia quae urbem tuebantur, terrae motu delapsa sunt
24.- Bellum ex iniuria oritur.
25.- Imitamur eos quos admiramur.
26.- Nasci et mori hominis est
27.- Magnos homines  virtute metimur, non fortuna


Oraciones de participio 
1.    Damnati in carcerem ducti sunt.
2.    Et praeterita et futura nos delectant.
3.    Audentes fortuna invat.
4.    Pisistratus Homeri libros, autea confusos, in ordine disposuit.
5.    Platonem scribentem mors oppressit.
6.    Omne malum nascens facile opprimitur.
7.    Graecia capta ferum victorem cepit.
8.    Legati veniunt auxilium implorantes.
9.    Hominibus laborantibus fortuna favet.
10.  Regibus expulsis, Romae consules creati sunt.
11. Mortuo rege, magna erat omnium maestitia.
12. Perditis omnibus rebus, tamen ipsa virtus se sustentare potest.
13. Cicerone consule, coniuratio Catilinae patefacta est.
14. Omnia summa consecutus est, virtute duce, comite fortuna.
15. Caesare duce, Romani Galliam subegerunt
16.  Auctoritate Orgetorigis permoti Galli constituerunt iumenta et carros coemere.
17. Hoc Caesari nuntiato, Caesar maturat ab Urbe proficisci.
18. Timeo Danaos (et) dona ferentes.
19. Octavianus legatos reginae Cleopatrae sedens recepit.
20. Magna est admiratio copiose sapienterque dicentis.
21. Sisiphus saxum agens summo labore miserias hominum agens miserias hominum ostendit.
22. Lex est recta ratio imperans honesta, prohibens contraria.
23. Urbs Ardea, diu oppugnata, obsides Romam misit.
24. Milites itinere inventi se Caesari addiderunt.
25. Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad Caesarem miserunt.
26. Cicerone consule, Catilina magnam coniuratiorem paravit.
27. Omnibus rebus per exploratores cognitis, Caesar castra movere instituit.
28. Romulus locum delegit fontibus abundantem.


Cum histórico

1. Diu cum esset pugnatum, castris nostri potiti sunt.
2. Iugurtha, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus erat.
3. Cum diu pugnatum esset, omnes hostes terga verterunt et ad flumen fugerunt.
4. Cum metus in urbe esset, Patres oratorem ad plebem miserunt ut eam conciliaret.
5. Pyrrhus, cum Romanos proelio vicisset, pacem cum eis facere putavit. 
6. Iam milites ascendebant murum, cum repente incolae eruptionem fecerunt.
7. Defendo iniuriam, cum possum.
8. Cum tacent, confitentur.
9. Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.
10.- Eo cum venisset, sexcentas naves instructas invenit.
11.-Cum Galli castra ibi posuissent, exercitus romanus profectus est.
12.-  Zenonem, cum Athenis essem,  frecuenter audiebamus.
13.- Cum extremi (hostes) essent in prospectu, equites a Q. Atrio ad Caesarem venerunt
14.-  Romulus eiusque socii, cum uxores non haberent, mulieres sabinas rapere statuerunt.
15.- Cum Romani urbis muros ariete oppugnavissent, hostes urben deseruerunt.
16.- Leonidas, cum victoriam no speraret, tamen usque ad mortem pugnavit.
17. Meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones misisset, repente hostes ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt.
18.- Cum Pyrrhus ex Sicilia  rediret, deae thesauros usque ad eam diem intactos spoliavit pecuniamque in naves suas imposuit.
19.- Cum Germani id viderent, equitatum auxilio miserunt
20.- Cum legati ex oppido ad eum venissent, arma dare iussit.
21.- Germani cum suos interficere viderent, ex proelio fugerunt.


Oraciones de infinitivo

1.- Veteres Graeci et Romani putabant multos deos esse.
2.- Censeo mundum deorum providentia administrari.
3.- Socrates dicere solebat paupertatem hominibus prodesse.
4.- Epicurus omnes sensus veri nuntios dixit esse.
5.- Thales dixit aquam esse initium omnium rerum
6.- Socrates dicere solebat se hoc unum scire, nihil se scire.
7.- Constat ad salutem civium inventas esse leges
8.- Mendacem memorem esse oportet
9.- Paulus dixit se esse maestum.
10.- Calpurnia, uxor Caesaris, vidit in somnis maritum suum plenum vulneribus iacere
11.- Alexander se esse filium Iovis  dicebat.
12.- Decet populos omnia experiri prius quam arma
13.- Necesse est in rebus contrariis duabus alterum verum esse, alterum falsum
14.- Atlantem dicebatur caelum humeris sustinere.
15.- Hieronymus censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere
16.- Constat nostram urbem et antiquissimam esse et maximam
17.- Lupus vulpem furti accusabat, at illa negabat a se furtum commissum esse.
18.- Caesar audierat Pompeium per Mauritaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere.
19.- Duidum disciplinamin Britannia repertam atque inde in Galliam translatam esse existimatur
20.- Caesar, postquam per exploratores comperit hostes sese in silvas recepisse, non progredi longius constituit
21.- Consul nuntiavit romanos ab hostibus victos esse.
22.- Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse.
23.- Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere.
24.- Ennius non censet lugendum esse mortem, quam inmortalitas consequatur.
25.- Hostibus appropiquantibus, senatus Cincinnato nuntiavit eum factum esse dictatorem.
26.- Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant.



LOS VIAJES DE ULISES

1. La cólera de Neptuno:
1. Graeci victores in patriam redierunt. 2. Multi vero labores fuerunt UIixi, Ithacae regi. 3. In ea insula Penelopa, fida uxor, ac Telemachus, carus filius, magna spe Ulixis reditum exspectabant. 4. Neptunus vero Ithacae regi iratus erat. 5. In pugnis enim marium deus Troianis adfuerat, nec Graecorum victoriam cupiverat. 6. Sed Ulixis fraude Graeci Troianos vicerant. 7. Itaque, propter dei odium, Ulixes eiusque comites diu per maria erraverunt.

2. En el país de los Cicones y de los Lotófagos:
1. Primum Ulixis classis Ciconum fines adiit. 2. Ibi Graeci, cum saevis incolis magna virtute pugnantes, urbem Ismaram vi ceperunt; sed, paulo post, novus Ciconum impetus eos ex urbe expulit. 3. Cicones multos Graecos interfecerunt et Ulixes ab eorum finibus cum ceteris comitibus fugit. 4. Post novem dies noctesque, miseri nautae tandem terram viderunt. 5. Ulixes tres comites ad Lotophagos, eius regionis incolas, misit. 6. Lotophagi eos benigne acceperunt eisque egregia poma dederunt. 7. Tum Graeci non iam patriae meminerunt et in Lotophagorum finibus manere cupiverunt. 8. Ulixes diu eorum reditum exspectaverat; tandem ad eos processit, eosque invitos ad naves vi duxit. 9. Omnes nautae rursus in naves conscenderunt et id litus reliquerunt.

3. En la cueva del cíclope Polifemo:
1. Inde Ulixes ad longinquum litus pervenit. 2. Ibi habitabant Ciclopes, saeva monstra, quibus unus oculus in fronte erat. 3. Cyclopes miseros homines, quos capere poterant, interficiebant et vorabant. 4. Ulixes tamen Cyclopes adspicere eorumque mores cognoscere consilium cepit. 5. Cum fortissimis e comitibus de nave exiit et in Polyphemi Cyclopis antrum sine metu intravit. 6. Polyphemus forte ab antro aberat; tum Ulixes eiusque comites ignem fecerunt et cibum paraverunt.

4. Estratagema de Ulises para escapar de Polifemo:
1. Polyphemus, in antrum rediens, magna voce clamavit:  2. Qui estis? Quod nomen vobis est? Cur hic adestis? Pirataene estis? 3. Tum Ulixes: Graeci sumus;  ad patriam nostram redimus. 4. Mihi nomen est Nemo. 5. Saevus deus in litus tuum nos coniecit. 6. Oramus te:  noli nobis nocere. 7. Ulixis autem verbinterfecit et voravita Cyclopem non moverunt. 8. Monstrum sex Ulixis comites interfecit et voravit. 9. Tum Graeci, quod ex eo loco fugere non poterant, Cyclopem caecum reddere constituerunt. 10. Tradunt callidum Ulixis vinum Polyphemo . 11. Cum somnus Cyclopem ebrium oppressit, tum Graeci eius oculum effoderunt.

5. ¿Cómo salir de la cueva de Polifemo?
1. Polyphemus magna voce clamat. 2. Mox ceteri Cyclopes ad antrum conveniunt atque eum interrogant  3.Cur, o Polypheme, tam vehementer clamas? Quis tibi necuit? 4. Nemo, inquit; tum Cyclopes ridentes dicunt Polyphemum insanire, domumque redeunt. 5. Deinde callidus Ulixes sub ovibus comites alligat. 6. Itaque, cum oves prima luce ex antro exierunt, Polyphemus earum terga manibus frustra tetigit. 7. Ita Graeci ex antro salvi exierunt. 8. Tandem cursu naves petiverunt, iratumque Polyphemum, lapides et gravia saxa ad naves conicientem, effugere potuerunt.

6. El odre de Eolo:
1. Postea Ulixes insulam petivit cuius rex Aeolus erat. 2. Ulixes ventorum deo omnia itineris pericula narravit. 3. Aeolus Ulixi auxilium praebere constituit. 4. Itaque Ithacae regi utrem dedit, in quo ventos incluserat. 5. Tum Graeci sine periculo navigare potuerunt. 6. Decimo die maiorum terram iam videbant, cum nautae utrem clam aperuerunt. 7. Statim omnes venti exierunt et Ulixem eiusque comites  longe a patria pepulerunt.

7. En el palacio de la maga Circe:
1. Tam multis periculis una navis supererat. 2. Tum Ulixes cum paucis comitibus insulam adiit, ubi Circa, Solis filia, habitabat. 3. Ea magicas artes cognoverat. 4. Eos comites, quos Ulixes ad eam miserat, libenter accepit. 5. Solus Eurylochus in Circae domum non intravit. 6. Dea Graecis iucundissimum cibum magicamque potionem praebuit, quae miseros viros in porcos mutavit. 7. Eurylochus autem, qui amicos diu exspectaverat, tandem solus ad navem rediit. 8. Ulixes vero, cui Mercurius adfuit, comitibus libertatem reddere potuit; nam Circa eos rursus in homines mutavit.

8. En la isla de Calipso:
1. Ulixes solus hominum sine periculo Sirenes audire potuit, quarum pulchra vox nautas delectabat eosque in mare trahebat. 2. Iam nova pericula effugerat, cum ingentes maris fluctus navem fregerunt. 3. Omnes Ulixis comites perierunt; ipse rex superfuit salvusque insulam adiit, ubi habitabat Calypso, nympha egregiae pulchritudinis. 4. Ulixi cibum dedit atque eum in insula libenter accepit. 5. Apud eam Ulixes diu mansit ac beatam vitam egit. 6. Tandem dei iusserunt eum in patriam redire. 7. Eorum iussu, ratem fecit; solus per altum ad Ithacam cum bona spe navigavit.

9. En el país de los feacios:
1. Ulixes patriam laetus petebat, cum Neptunus deus tridente mare percussit. 2. Irati fluctus ratem in insulae litus iecerunt. 3. Ulixes tamen salvus insulam adire potuit. 4. Ibi puellas vidit, quae pila ludebant, atque ad eas processit. 5. Virgines autem, Ulixem videntes, fuge\x{00AD}runt. 6. Una tamen ex eis, Nausicaa, regis filia, non fugit. 7. Ulixem ad patrem, Phaeacum regem, duxit. 8. Ille Ulixem benigne accepit eique novam navem et peritos nautas dedit.

10. El regreso de Ulises a Ítaca:
1. Tandem, post tam longa itinera et tam multos labores, Ulixes in patriam salvus rediit. 2. Ibi uxor, Penelopa, quotidie eius reditum exspectaverat. 3. Procos, qui eam uxorem ducere cupiebant, semper recusaverat. 4. Minerva autem dea Ulixem redeuntem in mendicum mutavit. 5. Neque Eumaeus subulcus, qui primus eum vidit, nec servi neque ancillae eum agnoverunt. 6. Solus Argos canis, post tam multos annos, dominum agnovit;  sed nimia laetitia eum oppressit atque ante Ulixis oculos interiit. 7. Paulo post, Telemachus quoque patrem agnovit. 8. Tum Ulixes et Telemachus procos punire constituerunt.

11. La matanza de los pretendientes:
1. Eo ipso die Penelopa procis dixerat: 2. Qui arcum, quem Ulixes hic reliquit, contenderit, me uxorem ducet. 3. Nemo autem ingentem arcum contendere potuerat. 4. Tum Ulixes procedens arcum a procis petivit. 5. Proci, sordidum mendicum videntes, riserunt. 6. Ulixes tamen arcum manu cepit eumque facile contendit. 7. Simul clamavit: Ulixes sum ! Vos omnes, qui domum meam invasistis, qui meam Penelopam uxorem ducere cupitis, nunc timete 8. Tum iratus Ulixes procos sagittis interfecit. 9. Post eorum mortem, cum Penelopa uxore et Telemacho filio longam beatamque vitam egit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario